Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X
| Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X | |
|---|---|
Insigne fraternitatis | |
| Fundata | 1970 |
| Praetorium | Tugium |
| Dux | David Pagliarani |
| Parens | Nullus/Ecclesia Catholica |
| Linguae | Latine |

Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X est societas a Marcello Lefebvre archiepiscopo Francico anno 1970 condita. Qui anno 1968 officio praepositi generalis congregationis sancti spiritus renuntiaverat, ad reformationem liturgicam pertinens.[1] Haec societas Missam Tridentinam tantum celebrat, non Missam Papae Pauli VI.
Anno 1983, quattuor sacerdotes expulsi sunt, quinque autem sponte sua ob dissensiones liturgicas discesserunt, et Societatem Sacerdotalem Sancti Pii Quinti condiderunt.
Cum Lefebvre senex esset, metuebat ne Societas Sancti Pii X exstingueretur quia episcopo careret qui novos sacerdotes ordinaret. Anno 1988, quattuor novos episcopos consecravit, adversus papam Ioannem Paulum II. Qua re, Vaticanum eos latae sententiae excommunicatos esse declaravit.[2] Igitur, duodecim sacerdotes discesserunt ut societatem, Fraternitatem Sacerdotalem Sancti Petri appellatam, communione cum Roma coniunctam, constituerent.
Die 24 Ianuarii 2009, Papa Benedictus XVI excommunicationem contra episcopos fraternitatis sustulit. Licet excommunicatio revocata sit, societas nullum adhuc statum canonicum in Ecclesia habebat, et eius ministri nullum ministerium in Ecclesia Catholica legitime exercebant.[3]
Anno 2026, duo tantum ex episcopis consecrationis anni 1988 vivebant, ut die 1 Iulii 2026, plures episcopi consecrati sunt adversus papam Leonem XIV, quos Dicasterium pro Doctrina Fidei latae sententiae excommunicatos esse declaravit.[4]
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Domus generalis
- Situs interretialis Germaniae
- Situs interretialis Nederlandiae
- Situs interretialis Flandriae
- Kath net De excommunicatione remissa ( Latine)
- Kath net Litterae apostolicae: motu proprio datae de Fraternitate Sacerdotali Sancti Pii X ( Latine)